- DIRAE
- I.DIRAEAethiopiae sub Aegypto urbs in Nili ripa. Plin. l. 6. c. 29.II.DIRAEquasi Deorem irae, Acherontis et Noctis filiae, animorum sibi male consciorum exagitatrices. Virgil. l. 4. Aeneid. v. 473.Cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae.Idem Ibid. v. 610.Et Diraeultrices, et Dii morientis Elisae.Idem l. 8. v. 701.Caelatus ferro, tristesque ex aethere Dirae:Serv. in illud Aeneid. l. 12. v. 668.At procul ut Dirae stridorem agnovit et alas,Idem Ibid. v. 845.Dicuntur geminae pestes, cognomine Dirae,Quae et tartaream Nox intempesta MegaeramUno eodemque tulit partu: paribusqueve revinxitSerpentum spiris, ------ ------Papin. Stat. l. 1. Theb. v. 52.Saeva dies animi scelerumque in pectore Dirae.Diras easdem facit eum Furiis, et in caelo Diras quidem vocarl ait, in terris Furias, et Eumenides, qpud inferos autem Stagias canes. Ex Graeco Δεῖναι, n. in r. mutato; Graecis tres, geminae Latinis eraut, et precibus evocabantur in hostium perniciem. Undecarminis genus, quod imprecationes explicaret, eodem nomine nuncupatum est. Itali vocant Desperatum carmen: cuiusmodi permulta gravia legimus atque illustria, inprimis apud Virgil. ad Battarum Ovid. in Ibm, Catull. in Ariadnae conquestione. Vide etiam in l. 4. Aeneid et quae fundit Statian. Oedipus, sumpta de Graecis Tragicis. Item Senec. Theseus ex Euripide; Hypsipyle Iasoni in Medeam etc. Feralia vota, Stat. appellat Theob. l. XI. v. 343.Non ego te contra Stygiis feralta sanxi:Vota Deis, caeco nec Erinnyas ore rogaviEorum enim votum omne in malis, monstris, morbis, suppliciis, exiliis, interitu, Scalig. Poet. l. 1. c. 53. Formula sollennis, quâ inimicos suos discedentes prosequebantur, abeas numquam rediturus: Sic dirarum adventitiâ Solem ortum excepisse, et similibus imprcationibus digressum eius et occasum lacessivisse, Atrantes vel Atarantes pop. Africae, refert Mela etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 411. infra in voce Exsecratio; uti de Augurio ex Diris, supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.